- CHRESIPHON
- CHRESIPHONGraece Χρησιφὼν, Templi Dianae architectus, apud Plin. l. 36. c. 14. Nempe primae Templi Ephesii fabricae is praefuit, non ultimae, quâ post Herostati ἐμπρησμὸν instauratum est, Alexandri M. temporibus, et ad augustiorem cultum renovatum, cui ἐπισκευῇ Dimocrates fuerat praefectus, uti discimus ex Solino, c. 40. Gnosium fuisse, idem Plinius refert, et Vitruvius, l. 7. in Prooemio, ubi fabricam Templi ab eo institutam quidem, non vero perfectam, tradit: Primumque aedes Ephesi Dianae Ionicô genere ab Chresiphone Gnosio et filio eius Metagene est instituta, quam postea Demetrius ipsius Dianae servus, et Poenius dicuntur perfecisse. Vide Salmas. ad Solin. p. 12. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.